- VICARIA
- VICARIAapud Recentiores, officium et dignitas Vicarii, sicut Comitiva Comitis, et Magisteria dignitas Magistri Officiorum; Salmas. ad Spartian. in Geta, c. 2. et Treb. Pollionem in Gallienis, c. 17. Item districtus Vicarii, unde hodieque Galliae aliquot locis nomen. Dictus autem est sequiori aevô Vicarius, qui vice Comitis aut alterius Iudicis partes exsequebatur in minoribus oppidis, pagisque, Gallis Viguier, in minoris videl. momenti causis, cum graviores aut criminales causae ad Comites spectatrent. Iidem tributa colligebant et exigebant in suis districtibus: a quibus proin Villici seu Maiores Villarum, quorum illa potissimum hodie cura est, originem traxisse videntur. Vide de illis plura apud Car. du Fresne, Glossar. et aliquid supra in voce Vicarius. it. Potestas. Olim vero Vicarius servus apud Romanos servi, in maiori familia, dictus est, qui nimirum ordinario servo serviebat. Auctor enim Ulpianus est, l. 17. ff. de pecul. ordinarios servos sub se vicarios habuisse, iisque velut Dominos sic imperâsse, ut Vicarii essent cum suis peculiis, in peculio ordinariorum: indeque Vicarios nuncuptos esse Peculiares, refert idem, l. 3. §. miles 7. ff. de suis et liegit. Hinc Scaevola, l. 21. ff. de pecul. Si Sticho manumisso, inquit, peculium legatum sit, et Titio servus peculiaris: quantum peculio detractum erit, ob id quod domino debetur, tantum ei accedere, cui Vicarius legatus est, Iulianus ait. Huiusmodi Servos monetae publiceisque vectigalibus praeposuit, apud Sueton. c. 76. Iulius: qua re multorum offensionem contraxit, cum antea Triumviri Monetales curam monetae gererent. Ubi peculiares servos, Turnebus, Adversar. l. 2. c. 27. servos Caesaris intelligit; quomodo et Plaut. in Prolog.Capteivor. Hic postquam hunc emit, dedit eum huic gnato suo peculiarem. Apud Ulpianum vero, l. 4. §. 3. ff. de bis qui not. infam. Pomponius scribit, eum, qui in servitute peculiaria mancipia prostiotuta habuit, infamiâ notari post libertatem: de servis ordinariis loquens, Vicaria mancipia sua prostituentibus. Eâdem ratione et Vicarius Vicariorum erat, uti iterum ex Ulpiano discimus, l. 6. §. 3. ff. de pecul. legat. et Celso, l. 25. ff. de pecul. leg. Quemadmodum in veter. Charta Ypovicarius occurrit, ut vidimus supra voce Subvicecomes.. Atque hoc est, quod Horatius ait, l. 2. Sermon. Sat. 7. v. 79.Sive Vicarius est, qui servo paret, uti mosVester agit; seu conservus, etc.Erant autem inter vulgares seu Vicarios setvos Lecticarii, Capsarii, Librarii, Anteambulones, Cursores, Topinarii, Viridarii, Pastores, saltuarii, Diaetarii, Aquarii, Obsonatores, Structores, Vocatores, Pistores et Coci, numerandi, docente Tit. Popmâ de Operis Servorum. Vide quoque Laurent. Pignorium, Comment. de Servis. Postmodum sub Imperatorib. sic dictus est Vir spectabilis, Praefecti Praetorio Vicarius, qui ex mandato Prineipis in Dioecesin aliquam, multas habentem provincias, mittebatur, tit. Cod. de offic. Vicar. Cuiusmodi Vicarit in Oriente tres erant; Unus Dioeceseos Asianae, qui provincias VIII. administrabat, Pamphyliam, Lydiam, Cariam, Lyciam, Lycaoniam, Pisidiam, Phrygiam Pacatianam et Salutarem; Alter Ponticae, cui suberant provinciae XI. Bithynia, Galatia, Paphlagonia, Honorias, Galatia Salutaris, Cappadocia utraque, Hellespontus, Pontus Polemontacus, Armenia I. et II. Tertins Dioeceseos Thraciarum, sub cuius dispositione erant. Thracia, Hoemimontus, Rhodope, Moesia et Scytia. In Occidente vero unus Vicarius erat urbis Romae, cui suberant Consuares et Correctores Italiae, Praesidesque, Sardiniae, Corsice, Valeriae. Alter, ante Iustiniani tempora, Vicarius Africae, cui subcrant Consulare: Byzacii et Numidiae, Praesides item Tripolitanae et Mauritaniae. Tertius erat Vicarius Hispaniarum, cui suberant Consulares, Baeticae, Lusitaniae, Gallaeciae; Praesides Tarracensis, Carthaginensis, Tingitanae et Insul. Balearium. Atque haec ante Iustinianum: qui Vicarios Asianae et Ponticae Dioeces. abrogavit, et urrumque in unicae provinciae, Galatiae scil. Pacatianae, administrationem, Africae quoque Vicariam in propriam Praefecturam Praetoriam, commutavit. Vide Notit Imper. Cassiodorum, Var. l. 4. Epist. ad Ioannem Archiatr. Brissonium, Alios. De Vicariis Ducum Tribunorumque alibi. In Canonibus Conciliorum Vicarii, Graece Τοποτηρηταὶ, frequenter occurrunt, atque Legati Ecclesiarum Latine exponuntur, uti docet Clarissimus Suicerus voce hâc. Apud Ecclesiae Romanae Scriptores Vicarii dicuntur, qui vices agunt Parochi, de quibus est titulus apud Gregorium IX. et in Sexto. Item Beneficiati quidam in Ecclesiss Cathedralibus, qui maioribus Missis decantandis et officiis Ecclesiasticis peragendis potissimum addicti erant, in eoque vices Canonicorum peragebant, hinc Canonici Vicarit etiamnum dicti. Nec non, qui vice Monasteriorum, aut Religiosorum virorum vel Ecclesiarum, domino feudali offerebantur, ut de praediis ab iis acquisitis, neque amortizatis, responderent etc. de quibus omnibus Car. du Fresne ubi supra, qui etiam de titulo Vicarii S. Petri et Apostolorum, vel Apostolicae Sedis, in eadem Eccles. Pontifici Romano tribui solito; de titulo Vicarii Sedis Apostolicae, qui alias Legatus Sedis Apostolicae, cui nempe Pontifex in Ecclesiis vel provinciis suas vices committit, cuiusque dignitatis formula exstat, in Epistolis Gregorii M. Ioannis VIII. sergii II. Aliorum: de Vicario tandem Pontificis in Spiritualibus Romae, cuius munus discribitur in Bulla Benedicti XII. ibidem nonnulla. Vide quoque supra voce Altharista, Assisi, Chalifa.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.